- PLENA Luna
- PLENA Lunahodieque variis gentibus dicitur mulier habitior et plenô vultu insignis, Graecis αὐξοςέληνος. Macedonius de Meretricula quadam, cuius plenior habitus in maciem abierat senectute, morbô, aliisque causis, τὸ αὐξοςέληνον in ea defecisse dicit, in Epigrammate Graeco, quod suis ad Solinum Exercitationibus inseruit Salmasius:Τὴν ποτὲ βακχέυουσαιν εν εἴδει θηλυτεράων,Τὴν χρυςεοκροτάλῳ ςειομένην σπατάλῃ,Γῆρας ἔχει καὶ νοῦςος ἀμείλιχος, οἱ δὲ φιληταὶΟἵ ποτε τριλλίςτως ἀντίον ἐρχόμενοι,Νῦν μέγα πεφρίκαςι, τὸ δ᾿ αὐξοςέληνον ἐκεῖνοΕ᾿ξέλιπεν, ςυνόδου μηκέτι γινομένης.Illam quae olim bacchabatur in genere feminarum,Aureâ insignitam spatale,Senium habet et morbus immitis, amatores veroQui quondam supplices occurrebant,Iam magnopere horrent. Plena enim Luna illaDesecit, congressus cum amplius nullus fiat.Ubi αὐξοςέληνον, appellat bonam et plenam puellae habitudinem, quam Galli iterum Embonpoint vocant; Terentius bonam naturam, in Eunucho, Actu 2. sc. 3. v. 25.Tamesti bona est natura, reddunt curaturâ iunceas.Ubi Donatus plenam et pinguem interpretatur; et iunceas, tenues ac pallidas. Plenos certe Latini, de pinguibus et crassis passim dicunt,Turgida, si plena est; si fusca est, nigra vocetur,In gracili macies crimen habere potest.Sic et plenum filum, pro crasso,——— Pleno velamina filo.Et apud Spartian. in Adrian. c. 10. plena barba, infra. Inde ergo et plenilunium τὸ αὐξοςέληνον, bonus et plenus sive pinguis habitus in puella. Vide Salmasium ad Solinum, p. 767. ubi de αὐξοςελήνῳ Lapide, ut et infra in voce Selenitis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.